- GUMMI
- GUMMIGraecis ξηρίον. Sic Chymicis Auctoribus electrum vel succinum, τέλειον ξηρίον. Unde Persae lac illud, quod lactis more quidem manat primo, deinde concrescit ut gummi, qualia sunt lac Cyrenaicum et Hammoniacum, Xir, lac Mambu tabaxir, et Mannae aliquod genus Xirquest, appellant. Gummium enim genera omnia primo liquida ex arbore manant, deinde siccantur et durescunt, nunc rotundiore formâ, nunclogiore et cylindraceâ concrescentiâ, ξηρὸν autem siccum Graecis aridum que est. Plin. l. 13. c. 11. Gummi optimum esse ex Aeyptia spina convenit vermiculatum colore glauco purum, sine cortice, dentibus adhaerens, pretium eius in libras X. III. Ex Aegyptia scilicet spina nigta, quod κόμμι ἀκάνθινον, hodie Gummi Arabicum, vocant. Et quidem Aegyptia spina (quae et acacia) lacrimat gummi, tum incisa, tum etiam sponte suâ. Quod sponte suâ manat, absque ulla arboris plaga, circa corticem adhaerescit, ut in arboribus myrrhae et thuris quoque videre est. Eam igitur ferro deradunt. At quae ex incisa et percussa fluit, eam supposito vase excipiunt. Atque haec optima habetur, utpote quae sine cortice est. Quemadmodum et e lacrimis thuris eam optimam et purissimam habitam, quae in tegetes subiectas defluebat, ait Theophrast. qui et huius spinae lucum ingentem circa Thebaicam praefecturam fuisle memorat. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 533. et de reliquis quoque Gummium generibus, Plin. ubi supra. De usu vero gummi, in adulterandis sucis lacrimisqueve arborum, quae concrescunt, eundem Salmas. d. l. p. 301.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.